Haller's Concordance: OPERAMINI
- ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum Ex. 5:18
- recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei Ps. 6:8
- etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite Ps. 58:2
- operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo Sir. 51:38
- vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum Mic. 2:1
- et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem Mt. 7:23
- operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus Jn. 6:27
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus Col. 3:23
- si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores Jas. 2:9