Haller's Concordance: OPERIENT
- et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes Num. 4:6
- extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes Num. 4:8
- sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt Num. 4:9
- ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes Num. 4:14
- et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos Job 21:26
- si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me Ps. 139:11
- cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te Isa. 43:2
- quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur Isa. 60:2
- haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae Jer. 47:2
- et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei Mic. 3:7