Haller's Concordance: OPERIMENTUM
- quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat Ex. 26:11
- facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus Ex. 26:14
- tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases Ex. 35:12
- opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus Ex. 39:33
- ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius Num. 3:26
- et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes Num. 4:10
- nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes Num. 4:11
- omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes Num. 4:12
- ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi Num. 4:25
- non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius Dt. 22:30
- maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen Dt. 27:20
- nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore Job 24:7
- nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni Job 26:6
- si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo Pr. 22:27
- detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes Isa. 14:11
- et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus Isa. 22:8
- induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum Isa. 50:3
- byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum Ezec. 27:7
- in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt Ezec. 28:13