Haller's Concordance: OPERIS
- accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret Gen. 39:11
- quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri Gen. 47:3
- dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Ex. 12:16
- quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui Ex. 22:15
- et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro Ex. 23:16
- ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 28:8
- columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea Ex. 38:10
- aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant Ex. 38:11
- et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo Lev. 23:30
- nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris Lev. 23:31
- septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Dt. 5:14
- secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum 1 Esd. 2:69
- et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 2 Esd. 7:71
- sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui Job 7:2
- reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur Wis. 13:12
- multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt Wis. 14:20
- secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos Isa. 15:7
- tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis Jer. 22:17
- etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis Ezec. 15:5
- sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet Mk. 13:34
- his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam Rom. 2:7
- nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa Rom. 13:3
- quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro Phil. 1:22
- memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
- non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Heb. 6:10
- qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit Jas. 1:25