Haller's Concordance: OPERUERUNT
- at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt Gen. 9:23
- reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis Ex. 14:28
- abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis Ex. 15:5
- et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam 4 Ki. 17:9
- et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio Jud. 4:8
- tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos Jud. 9:8
- Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. Esther 7:8
- timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum Sir. 40:28
- maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua Jer. 14:3
- propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua Jer. 14:4
- et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde 1 Ma. 2:14