Haller's Concordance: OPES
- sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac Gen. 31:16
- ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt Gen. 45:20
- mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia Pr. 8:18
- ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum Pr. 23:5
- ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis Eccl. 5:11
- non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio Sir. 9:16
- coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius Ezec. 22:25
- vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent Ezec. 26:12
- nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt Ezec. 27:34
- et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas 1 Ma. 4:23