Haller's Concordance: OPHIR
- et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan Gen. 10:29
- qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem 3 Ki. 9:28
- sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas 3 Ki. 10:11
- rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber 3 Ki. 22:48
- et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 1 Par. 1:23
- tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 1 Par. 29:4
- misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem 2 Par. 8:18
- sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas 2 Par. 9:10