Haller's Concordance: OPORTEBAT
- quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 2 Ki. 4:10
- oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur Wis. 16:4
- epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Lk. 15:32
- et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia Lk. 24:46
- oportebat autem eum transire per Samariam Jn. 4:4
- tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes Acts 13:46
- quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me Acts 24:19
- et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam Acts 27:21
- alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit Heb. 9:26
- et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia, 3 Esd. 1:12
- et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, 3 Esd. 5:51