Haller's Concordance: OPORTUIT
- non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum Mt. 18:33
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere Mt. 23:23
- oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura Mt. 25:27
- sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere Lk. 11:42
- hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati Lk. 13:16
- nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Lk. 24:26
- adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Acts 17:3
- similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes Rom. 1:27