Haller's Concordance: ABSCONDIT
- et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi Gen. 3:8
- illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti Gen. 31:34
- quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus Ex. 2:2
- cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo Ex. 2:12
- et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum Ex. 3:6
- tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent Josu. 2:4
- sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus Josu. 6:17
- indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat 1 Ki. 3:18
- nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua 3 Ki. 18:4
- coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum 4 Ki. 6:29
- tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur 4 Ki. 11:2
- in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat Job 36:32
- dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum Ps. 10:11
- et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit Ps. 22:24
- veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum Ps. 35:8
- qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium Pr. 11:26
- abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam Pr. 19:24
- callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno Pr. 22:3
- abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit Pr. 26:15
- qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur Pr. 28:13
- melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam Sir. 41:18
- non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo Sir. 42:20
- et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum Isa. 8:17
- et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me Isa. 49:2
- et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus Jer. 36:26
- et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros 1 Ma. 16:15
- aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum Mt. 13:33
- simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum Mt. 13:44
- qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui Mt. 25:18
- simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Lk. 13:21
- tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo Jn. 8:59
- dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jn. 12:36