Haller's Concordance: OPTIMA
- vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens Gen. 49:15
- omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt Num. 18:29
- ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi Dt. 8:10
- iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis Dt. 11:17
- iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
- sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:15
- eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:16
- agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis 1 Ki. 8:14
- et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui 1 Ki. 9:20
- invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio 3 Ki. 18:24
- dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis 4 Ki. 2:19
- et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem Jer. 2:7
- transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est Amos 6:2
- et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum. 3 Esd. 8:86