Haller's Concordance: OPTIMIS
- igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum Gen. 43:11
- singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis Gen. 45:22
- et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt 1 Ki. 15:9
- fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te Cant. 1:3
- et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi 1 Ma. 8:8
- apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea 2 Ma. 3:25
- templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum 2 Ma. 9:16
- optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus 2 Ma. 9:19
- singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit 2 Ma. 15:11