Haller's Concordance: OPTIMO
- terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum Gen. 47:6
- Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao Gen. 47:11
- et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se Jud. 10:3
- Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere. Dan. 2:32
- bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph Amos 6:6
- quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia Lk. 8:15
- scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem Acts 23:26