Haller's Concordance: OPUM
- domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti Dt. 6:11
- euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum Judg. 18:7
- erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz Ruth 2:1
- Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi Ezec. 27:18