Haller's Concordance: ORABAT
- Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta Ex. 32:11
- et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui Jud. 12:8
- sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum 2 Ma. 2:10
- orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus 2 Ma. 9:13
- procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:26
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Mk. 1:35
- et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora Mk. 14:35
- ipse autem secedebat in deserto et orabat Lk. 5:16
- Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus Lk. 18:11
- et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat Lk. 22:41
- apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat Lk. 22:43