Haller's Concordance: ORAMUS
- locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas Gen. 43:20
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus 2 Cor. 13:7
- gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem 2 Cor. 13:9
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 2 Th. 1:11