Haller's Concordance: ORANS
- et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti Dt. 9:26
- et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 1 Ki. 1:26
- factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum 3 Ki. 8:54
- Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius Jud. 10:10
- stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio Jud. 13:6
- unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus Sir. 34:29
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi Lk. 1:10
- et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Lk. 9:18
- et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos Lk. 11:1
- et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida Acts 10:30
- ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me Acts 11:5
- omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 1 Cor. 11:4
- omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 1 Cor. 11:5