Haller's Concordance: ORANTES
- si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam 3 Ki. 8:35
- postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes 3 Ki. 18:29
- filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum Jud. 7:4
- et nunc hic sumus orantes pro vobis 2 Ma. 1:6
- manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati 2 Ma. 15:27
- orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur Mt. 6:7
- propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis Mk. 11:24
- vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis Lk. 21:36
- et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum Acts 1:24
- hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus Acts 6:6
- consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes Acts 12:12
- tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos Acts 13:3
- per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis Eph. 6:18
- gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes Col. 1:3
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali Col. 1:9
- orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum Col. 4:3
- nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 1 Th. 3:10
- vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes Jude 1:20