Haller's Concordance: ORATE
- vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino Ex. 8:8
- orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis Ex. 9:28
- ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine 2 Par. 34:21
- ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus Jud. 8:31
- stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel Jud. 8:32
- Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. Esther 4:16
- et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam Sir. 50:24
- et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis Jer. 29:7
- et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram Bar. 1:11
- et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem Bar. 1:13
- orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum 2 Ma. 9:26
- ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos Mt. 5:44
- orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato Mt. 24:20
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Mt. 26:41
- orate vero ut hieme non fiant Mk. 13:18
- videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit Mk. 13:33
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma Mk. 14:38
- benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos Lk. 6:28
- et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem Lk. 22:40
- et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem Lk. 22:46
- sine intermissione orate 1 Th. 5:17
- fratres orate pro nobis 1 Th. 5:25
- de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos 2 Th. 3:1
- orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari Heb. 13:18
- confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Jas. 5:16