Haller's Concordance: ORDINES
- ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus Ex. 28:17
- in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos Ex. 28:20
- et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus Ex. 39:10
- in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos Ex. 39:13
- levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur Num. 2:17
- et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo 3 Ki. 7:18
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles 3 Ki. 7:24
- malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 2 Par. 4:13
- sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas 2 Par. 31:17
- ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur 1 Esd. 6:4
- igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo 2 Esd. 13:30
- Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Dan. 7:5
- et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum 2 Ma. 5:3
- in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines. 4 Esd. 7:91