Haller's Concordance: ORDO
- et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim 3 Ki. 7:3
- egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat 2 Par. 5:11
- praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos 2 Esd. 11:23
- terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans Job 10:22
- nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. 4 Esd. 7:88
- ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem. 4 Esd. 7:92
- secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. 4 Esd. 7:93
- tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex. 4 Esd. 7:94
- quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam. 4 Esd. 7:95
- quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales. 4 Esd. 7:96
- sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti. 4 Esd. 7:97
- septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. 4 Esd. 7:98
- hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint. 4 Esd. 7:99