Haller's Concordance: ORI
- pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis Num. 20:24
- qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age Josu. 1:18
- et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus 3 Ki. 13:21
- quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei 3 Ki. 13:26
- quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae Job 7:11
- adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro Job 21:5
- principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo Job 29:9
- quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo Ps. 119:103
- pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum Ps. 141:3
- et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum Pr. 30:32
- tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent Wis. 8:12
- ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo Sir. 8:14
- quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me Sir. 22:33
- sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras Sir. 28:28
- aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos Sir. 28:29
- plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum Jer. 12:2
- vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius Jn. 19:29