Haller's Concordance: ORIATUR
- locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
- excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel Num. 18:5
- pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob Job 31:40
- mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit Eccl. 11:6
- rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum Isa. 45:8
- et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 2 Pet. 1:19