Haller's Concordance: ORIS
- tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam Gen. 41:40
- facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt Ex. 28:26
- audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei Dt. 32:1
- et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba 3 Ki. 17:1
- recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 1 Par. 16:12
- dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe Tob. 4:2
- porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem Job 5:15
- usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui Job 8:2
- non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui Job 15:30
- a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Job 23:12
- quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit Job 41:13
- sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus Ps. 19:14
- verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum Ps. 33:6
- verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere Ps. 36:3
- Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei Ps. 54:2
- in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes Ps. 59:12
- ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei Ps. 78:1
- recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius Ps. 105:5
- in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui Ps. 119:13
- melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti Ps. 119:72
- secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui Ps. 119:88
- voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me Ps. 119:108
- confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui Ps. 138:4
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei Pr. 4:5
- nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei Pr. 5:7
- inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus Pr. 6:2
- nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei Pr. 7:24
- de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei Pr. 12:14
- de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua Pr. 13:2
- laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus Pr. 15:23
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum Pr. 18:20
- verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum Eccl. 10:12
- initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus Eccl. 10:13
- osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino Cant. 1:2
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum Cant. 7:8
- exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est Sir. 20:15
- doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis Sir. 23:7
- in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum Sir. 39:22
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
- quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat Jer. 9:12
- audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
- RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
- et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ezec. 33:31
- propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur Osee 6:5
- nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2 Th. 2:8
- similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei Apoc. 2:16