Haller's Concordance: ORNATUM
- dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi Ex. 33:5
- deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb Ex. 33:6
- lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis Ex. 35:10
- decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum 4 Ki. 25:17
- Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. Esther 2:13
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso Sir. 50:10
- in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas Isa. 3:18
- sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 2 Ma. 2:30
- et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat 2 Ma. 5:16
- et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit Lk. 21:5
- oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 1 Tim. 3:2