Haller's Concordance: ORTU
- sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos Judg. 5:31
- Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino Ps. 46:5
- fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius Ps. 50:1
- ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini Ps. 113:3
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo Isa. 13:10
- suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum Isa. 41:25
- ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter Isa. 45:6
- et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit Isa. 59:19
- ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum Mal. 1:11
- et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha 1 Ma. 12:37
- primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant 2 Ma. 10:28
- et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari Apoc. 7:2
- et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis Apoc. 16:12