Haller's Concordance: AMRI
- cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris 3 Ki. 16:16
- ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa 3 Ki. 16:17
- tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri 3 Ki. 16:21
- praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri 3 Ki. 16:22
- anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis 3 Ki. 16:23
- fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:25
- reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:27
- et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo 3 Ki. 16:28
- Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis 3 Ki. 16:29
- et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum 3 Ki. 16:30
- viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel 4 Ki. 8:26
- porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor 1 Par. 7:8
- Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 1 Par. 27:18
- filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri 2 Par. 22:2
- et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri 2 Esd. 3:2