Haller's Concordance: ABSCONDITE
- tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est Judg. 4:21
- cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit Ruth 3:7
- tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis 2 Ki. 12:12
- congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam Ps. 56:6
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni Apoc. 6:16