Haller's Concordance: OSEE
- de tribu Ephraim Osee filium Nun Num. 13:8
- haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue Num. 13:16
- coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae 4 Ki. 15:30
- anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis 4 Ki. 17:1
- contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa 4 Ki. 17:3
- cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem 4 Ki. 17:4
- anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum 4 Ki. 17:6
- anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda 4 Ki. 18:1
- anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam 4 Ki. 18:9
- et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria 4 Ki. 18:10
- filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 1 Par. 27:20
- Osee Anania Asub 2 Esd. 10:23
- verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel Osee 1:1
- principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino Osee 1:2
- sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam Rom. 9:25
- quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae 4 Esd. 1:39