Haller's Concordance: OSTENDE
- si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc Ex. 33:13
- qui ait ostende mihi gloriam tuam Ex. 33:18
- viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam Judg. 1:24
- dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero Judg. 16:13
- exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem 3 Ki. 8:36
- post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae 3 Ki. 18:1
- cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec 3 Ki. 18:36
- dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias Jud. 6:15
- Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis: Esther 14:12
- quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi Job 13:23
- ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris Job 37:19
- audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi Job 42:4
- confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me Ps. 25:4
- ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos Ps. 27:11
- ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua Ps. 31:16
- locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit Ps. 39:4
- Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:3
- Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:7
- Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus Ps. 80:19
- ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis Ps. 85:7
- ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti Ps. 90:12
- ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium Ps. 119:33
- vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua Ps. 119:135
- columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Cant. 2:14
- ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam Sir. 18:21
- miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum Sir. 36:1
- si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis Ezec. 20:4
- tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam Ezec. 43:10
- et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea Ezec. 43:11
- Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. Dan. 9:17
- et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
- et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Lk. 5:14
- dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis Jn. 14:8
- dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem Jn. 14:9
- et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum Acts 1:24
- sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam Jas. 2:18
- conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. 4 Esd. 12:8
- et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi: 4 Esd. 13:51