Haller's Concordance: OSTENDENS
- qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis Dt. 1:33
- Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, Esther 4:1
- prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum Job 13:4
- tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam Ps. 77:14
- ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares Wis. 11:9
- ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat Wis. 14:4
- properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus Wis. 18:21
- et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem 2 Ma. 15:10
- vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum Acts 18:28
- qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 2 Th. 2:4
- o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti: 4 Esd. 9:29