Haller's Concordance: OSTENDERE
- Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae Dt. 3:24
- si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit Job 9:20
- qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere Ps. 80:1
- Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere Ps. 94:1
- nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est Eccl. 2:24
- sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus Wis. 5:13
- oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur Wis. 16:4
- posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum Sir. 17:7
- et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei Sir. 50:23
- quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas Jer. 2:33
- et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum 1 Ma. 7:3
- exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere Mt. 16:21
- quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum Rom. 9:22
- in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum Heb. 6:17
- et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito Apoc. 22:6
- et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te. 4 Esd. 4:3
- et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. 4 Esd. 6:30
- sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec. 4 Esd. 10:52
- dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: 4 Esd. 12:9
- tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 4 Esd. 12:39