Haller's Concordance: OSTENDI
- nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas Gen. 31:39
- separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Lev. 20:25
- ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie Pr. 22:19
- et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis Ezec. 20:11
- Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem Osee 5:9
- respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis Jn. 10:32
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
- tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi. 4 Esd. 1:35
- hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec. 4 Esd. 7:44
- nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi. 4 Esd. 10:54
- et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem. 4 Esd. 13:32
- et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia. 4 Esd. 13:56
- et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens: 4 Esd. 14:5