Haller's Concordance: OSTENDISTI
- recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti Ex. 32:8
- heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem 2 Ki. 15:20
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi 2 Ki. 19:6
- et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui 2 Esd. 9:14
- cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam Job 26:3
- numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum Job 38:12
- ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente Ps. 60:3
- qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos Ps. 71:20
- et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo Wis. 16:8
- tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum Jer. 11:18
- postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae Jer. 31:19
- Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. Dan. 2:23
- quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior Hab. 1:3