descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam Gen. 18:21
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non Gen. 24:21
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non Gen. 27:21
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Gen. 37:32
mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Gen. 42:16
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia Gen. 44:15
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non Ex. 16:4
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non Ex. 17:7
qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium Lev. 27:12
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur Lev. 27:14
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures Num. 13:18
ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris Num. 13:19
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt Num. 13:20
re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Num. 16:14
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo Num. 22:37
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non Dt. 8:2
non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum Josu. 5:13
an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt Josu. 22:17
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non Judg. 2:22
dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non Judg. 3:4
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum Judg. 9:2
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis Judg. 14:15
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum Judg. 18:5
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel Judg. 18:19
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen Judg. 20:23
et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras Judg. 20:28
loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Ki. 12:3
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam 1 Ki. 21:15
et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam 1 Ki. 30:8
et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos 2 Ki. 2:26
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 2 Ki. 11:20
cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium 2 Ki. 17:6
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 2 Ki. 19:22
congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis 3 Ki. 22:6
venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 3 Ki. 22:15
qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 4 Ki. 6:27
an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se 4 Ki. 18:21
nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum 4 Ki. 18:23
et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites 4 Ki. 18:24
cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus 4 Ki. 20:9
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 2 Par. 14:11
congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis 2 Par. 18:5
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras 2 Par. 18:14
an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea 2 Par. 32:13
cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat Tob. 5:17
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar Job 6:28
an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur Job 22:12
an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius Job 41:1
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit Eccl. 11:6
quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:4
an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi Isa. 27:5
circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius Jer. 5:1
et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum Jer. 44:28
Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Dan. 14:5
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus Mt. 11:3
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis Mt. 17:25
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum Mt. 20:15
baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi Mt. 21:25
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non Mt. 22:17
stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Mt. 23:17
caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum Mt. 23:19
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Mt. 26:53
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Mt. 27:17
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum Mt. 27:49
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula Mk. 2:9
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant Mk. 3:4
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi Mk. 11:30
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus Mk. 12:14
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane Mk. 13:35
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula Lk. 5:23
ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere Lk. 6:9
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Lk. 7:19
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Lk. 7:20
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes Lk. 12:41
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus Lk. 20:4
licet nobis dare tributum Caesari an non Lk. 20:22
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Lk. 22:27
si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar Jn. 7:17
et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me Jn. 18:34
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo Acts 8:34
an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit Rom. 2:4
an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium Rom. 3:29
beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam Rom. 4:9
quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio Rom. 4:10
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6:3
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit Rom. 7:1
quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius Rom. 8:35
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam Rom. 9:21
non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel Rom. 11:2
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis 1 Cor. 4:21
an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 1 Cor. 6:2
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 1 Cor. 6:9
an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 1 Cor. 6:16
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit 1 Cor. 9:8
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 1 Cor. 9:10
an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 1 Cor. 10:22
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 1 Cor. 14:36
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 2 Cor. 2:9
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis 2 Cor. 13:3
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 2 Cor. 13:5
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei Gal. 3:2
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei Gal. 3:5