Haller's Concordance: OTIUM
- filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius 1 Par. 22:9
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est Pr. 12:11
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate Pr. 28:19
- ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant Ezec. 16:49
- eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum Ezec. 21:23