Haller's Concordance: OZIAS
- fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est 4 Ki. 15:34
- Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 1 Par. 6:24
- Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites 1 Par. 11:44
- sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem 2 Par. 26:3
- aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 2 Par. 26:9
- praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides 2 Par. 26:14
- iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis 2 Par. 26:19
- fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 2 Par. 26:21
- dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo 2 Par. 26:23
- fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat 2 Par. 27:2
- et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 1 Esd. 10:21
- in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel Jud. 6:11
- tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam Jud. 6:19
- exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam Jud. 7:23
- haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin Jud. 8:9
- et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium Jud. 8:10
- et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio Jud. 8:28
- et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt Jud. 8:34
- porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram Jud. 13:23
- misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel Jud. 15:5
- in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum Isa. 6:1
- Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam Mt. 1:9
- Ionatha autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis. 3 Esd. 9:14