Haller's Concordance: PACIFICE
- surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum Gen. 26:31
- misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 1 Ki. 25:5
- suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam 1 Ki. 25:35
- venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice 1 Ki. 30:21
- responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam 2 Ki. 19:30
- facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos 3 Ki. 2:6
- egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 1 Par. 12:17
- reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in Hierusalem 2 Par. 19:1
- dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum Jud. 7:13
- vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius Cant. 8:12
- et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide 1 Ma. 5:25
- et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam 1 Ma. 7:29
- nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 2 Ma. 10:12