Haller's Concordance: PAENITENTIA
- ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel Judg. 21:6
- et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 1 Esd. 10:2
- quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti Wis. 19:2
- super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia Sir. 5:17
- ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis Sir. 49:3
- ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit Mt. 21:29
- tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus Mt. 27:3
- dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia Lk. 15:7
- sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei Rom. 11:29