Haller's Concordance: PAENITUIT
- paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus Gen. 6:6
- et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae Ps. 106:45
- in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram Sir. 48:16
- lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo Jer. 4:28
- sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano Jer. 20:16
- numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras Jer. 26:19
- paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere 1 Ma. 11:10