Haller's Concordance: PALAM
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi Num. 12:8
- non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
- coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo 4 Ki. 15:10
- hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
- super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur Sir. 38:38
- ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur Sir. 39:11
- cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea Sir. 51:18
- non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat Mk. 4:22
- et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum Mk. 8:32
- non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat Lk. 8:17
- nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo Jn. 7:4
- nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum Jn. 7:13
- et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus Jn. 7:26
- circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam Jn. 10:24
- Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis Jn. 11:54
- haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis Jn. 16:25
- dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis Jn. 16:29
- respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jn. 18:20
- Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant Rom. 10:20
- expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso Col. 2:15
- apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Apoc. 1:1
- fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. 4 Esd. 2:36
- haec in palam facies verba et haec abscondes. 4 Esd. 14:6
- et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere. 4 Esd. 14:26
- et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni. 4 Esd. 14:45
- et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. Lao. 1:6
- omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. Lao. 1:14