Haller's Concordance: PALEAS
- et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo Gen. 24:32
- nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam Ex. 5:7
- igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas Ex. 5:10
- dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas Ex. 5:12
- habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Judg. 19:19
- hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 3 Ki. 4:28
- reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes Job 41:27
- vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas Isa. 11:7
- lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus Isa. 65:25
- cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili Mt. 3:12
- cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili Lk. 3:17