Haller's Concordance: PALMA
- et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium Judg. 4:5
- dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies Job 29:18
- iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur Ps. 92:12
- et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho Sir. 24:18
- sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua Sir. 50:14
- et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub Ezec. 41:18
- vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum Joel 1:12