Haller's Concordance: ANANIAS
- Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 1 Par. 25:4
- et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens Jer. 28:1
- et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et confregit eam Jer. 28:10
- et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium Jer. 28:11
- et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens Jer. 28:12
- et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo Jer. 28:17
- Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias. Dan. 1:6
- Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis. Dan. 1:19
- Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma 1 Ma. 2:59
- vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum Acts 5:1
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5
- erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine Acts 9:10
- respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem Acts 9:13
- et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
- Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis Acts 22:12
- princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius Acts 23:2
- post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum Acts 24:1
- et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis. 3 Esd. 9:29
- et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram, 3 Esd. 9:43
- Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae 3 Esd. 9:48