at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi Gen. 14:18
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee Gen. 21:14
vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum Gen. 28:20
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi Gen. 31:54
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum Gen. 37:25
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu Gen. 39:6
illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panemGen. 43:25
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panemEx. 2:20
et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panemEx. 13:3
dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Ex. 16:32
obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino Ex. 18:12
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem Ex. 34:28
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum Lev. 8:26
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris Lev. 23:14
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere Num. 14:9
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur Dt. 8:9
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis Dt. 9:18
non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae Dt. 16:3
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester Dt. 29:6
habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Judg. 19:19
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2:14
et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem1 Ki. 14:24
respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 1 Ki. 14:28
absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem1 Ki. 20:24
surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 1 Ki. 20:34
et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus 1 Ki. 21:4
dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi 1 Ki. 21:6
statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 1 Ki. 30:11
sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus 1 Ki. 30:12
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam 2 Ki. 3:35
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 2 Ki. 9:7
operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi 2 Ki. 9:10
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit 2 Ki. 12:20
dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem2 Ki. 12:21
responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti 3 Ki. 13:9
dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem3 Ki. 13:15
qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:16
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris 3 Ki. 13:17
qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum 3 Ki. 13:18
et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam 3 Ki. 13:19
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum 3 Ki. 13:22
corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente 3 Ki. 17:6
quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur 3 Ki. 17:12
ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea 3 Ki. 17:13
venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem3 Ki. 21:4
ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem3 Ki. 21:5
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae 3 Ki. 21:7
facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem4 Ki. 4:8
at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum 4 Ki. 6:22
et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 4 Ki. 25:29
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis 2 Esd. 9:15
ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea 2 Esd. 9:36
cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore Tob. 2:5
panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege Tob. 4:17
panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4:18
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies Job 15:23
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panemJob 22:7
alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis Job 24:5
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam Job 42:11
nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panemPs. 37:25
sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam Ps. 41:9
ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo Ps. 78:20
panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem Ps. 78:25
percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum Ps. 102:4
quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui Ps. 102:9
germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra Ps. 104:14
frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum Ps. 127:2
qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:25
et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos Ps. 146:7
qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus Ps. 147:9
comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt Pr. 4:17
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis Pr. 9:5
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum Pr. 31:14
sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet Pr. 31:27
vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua Eccl. 9:7
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus Eccl. 9:11
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia Eccl. 10:19
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum Eccl. 11:1
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem Wis. 16:20
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panemSir. 10:30
cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur Sir. 15:3
qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum Sir. 20:18
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum Sir. 34:26
panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius Sir. 45:26
et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum Isa. 4:1
et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum Isa. 30:20
et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris Isa. 58:7
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jer. 5:17
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius Jer. 11:19
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre Jer. 16:7
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae Jer. 52:33
CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis Lam. 1:11
DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis Lam. 4:4
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto Lam. 5:9
et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos Ezec. 4:13
et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo Ezec. 4:15
et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent Ezec. 4:16
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe Ezec. 12:18
et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea Ezec. 12:19
et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus Ezec. 16:19
et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:7
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:16
principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur Ezec. 44:3
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies. Dan. 10:3
Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi. Dan. 11:26
et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis Amos 7:12
si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12
offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est Mal. 1:7
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie Mt. 6:11
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei Mt. 7:9
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant Mt. 15:2
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Mt. 15:26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum Mt. 26:26
et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare Mk. 3:20
et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes Mk. 6:8
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panemMk. 7:5
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Mk. 7:27
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi Mk. 8:14
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum Mk. 14:22
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet Lk. 7:33
et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Lk. 9:3
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie Lk. 11:3
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi Lk. 11:11
et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Lk. 14:1
haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei Lk. 14:15
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis Lk. 24:30
aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino Jn. 6:23
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare Jn. 6:31
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum Jn. 6:32
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc Jn. 6:34
hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Jn. 6:58
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum Jn. 13:18
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis Jn. 13:26
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panemJn. 21:9
et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter Jn. 21:13
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis Acts 2:46
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem Acts 20:7
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est Acts 20:11
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare Acts 27:35
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem1 Cor. 11:23
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 1 Cor. 11:26
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 1 Cor. 11:27
qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 2 Cor. 9:10
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 2 Th. 3:8
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 2 Th. 3:12
et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis. 3 Esd. 9:2
ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis. 4 Esd. 1:19
exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 4 Esd. 5:18
nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam. 4 Esd. 14:43