Haller's Concordance: PANIBUS
- audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester Ex. 16:12
- servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui Ex. 23:25
- quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt Ex. 29:34
- mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus Ex. 35:14
- mensam cum vasis et propositionis panibus Ex. 39:35
- ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi Ex. 40:23
- quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet Lev. 8:32
- vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario Lev. 21:22
- offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino Lev. 23:18
- cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius Lev. 23:20
- et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino Num. 15:19
- tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 1 Ki. 16:20
- cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 Ki. 16:1
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est Pr. 12:11
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi Pr. 22:9
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate Pr. 28:19
- splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele Sir. 31:28
- de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti Sir. 41:24
- occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti Isa. 21:14
- quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Isa. 55:2
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus Mk. 6:41
- non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum Mk. 6:52
- et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine Mk. 8:4
- acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Lk. 9:16
- in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo Lk. 15:17
- collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt Jn. 6:13
- respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Jn. 6:26