Haller's Concordance: ANATHEMA
- exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema Num. 21:3
- nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est Dt. 7:26
- sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus Josu. 6:17
- surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere Josu. 7:13
- abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema Judg. 1:17
- porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis Jud. 16:23
- et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura Zach. 14:11
- optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem Rom. 9:3
- ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
- si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha 1 Cor. 16:22
- sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit Gal. 1:8
- sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit Gal. 1:9