Haller's Concordance: PANUM
- canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum Num. 6:15
- sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 2 Par. 2:4
- donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum Isa. 36:17
- unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus Amos 4:6
- nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis Mt. 16:9
- neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis Mt. 16:10
- tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:12
- tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta Heb. 9:2