Haller's Concordance: PARCE
- dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum 2 Esd. 13:22
- desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei Job 7:16
- parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam Ps. 39:13
- est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius Sir. 11:18
- inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum Joel 2:17
- hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 2 Cor. 9:6
- non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris. 4 Esd. 8:45