Haller's Concordance: PARERE
- quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere Gen. 29:35
- sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit Gen. 30:9
- tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit Gen. 38:5
- revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios Ruth 1:12
- numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus Isa. 66:9
- sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 2 Ma. 2:28
- sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur 2 Ma. 3:24
- audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere: 4 Esd. 11:16